Hľadaný výraz: Mt 14,13-21; Mk 6,32-44; Lk 9,10-17; Jn 6,1-15, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
13 Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus. 14 Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum. 15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “ Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ”. 16 Iesus autem dixit eis: “ Non habent necesse ire; date illis vos manducare ”. 17 Illi autem dicunt ei: “ Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces ”. 18 Qui ait: “ Afferte illos mihi huc ”. 19 Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. 20 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos. 21 Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.

32 Et abierunt in navi in desertum locum seorsum. 33 Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos. 34 Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa. 35 Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: “ Desertus est locus hic, et hora iam est multa; 36 dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent ”. 37 Respondens autem ait illis: “ Date illis vos manducare ”. Et dicunt ei: “ Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare? ”. 38 Et dicit eis: “ Quot panes habetis? Ite, videte ”. Et cum cognovissent, dicunt: “ Quinque et duos pisces ”. 39 Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum. 40 Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos. 41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus. 42 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; 43 et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 44 Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum.

10 Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida. 11 Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui cura indigebant, sanabat. 12 Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: “ Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus ”. 13 Ait autem ad illos: “ Vos date illis manducare ”. At illi dixerunt: “ Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas ”. 14 Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: “ Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos ”. 15 Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes. 16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit et dabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam. 17 Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.

1 Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis. 2 Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur. 3 Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 4 Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum. 5 Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: “ Unde ememus panes, ut manducent hi? ”. 6 Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. 7 Respondit ei Philippus: “ Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat! ”. 8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: 9 “ Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos? ”. 10 Dixit Iesus: “ Facite homines discumbere ”. Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. 11 Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant. 12 Ut autem impleti sunt, dicit discipulis suis: “ Colligite, quae superaverunt, fragmenta, ne quid pereat ”. 13 Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt. 14 Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ”. 15 Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montem ipse solus.

1

mail   print   facebook   twitter